Psalm 91: Qui habitat in adiutorio Altissimi : Ancient Roman chant (Lyric video)



Please help us keep our channel alive by donating as little as 1$
https://patreon.com/AOTC
—-
Follow us on Twitter: https://twitter.com/adorationcross
———-
About the chant:
———-
Qui habitat in adiutorio altissimi translated to English as ‘Whoso dwelleth under the defence of the Most High’ is an ancient Roman chant (Canto antico Romano) presumably from VIII-th – IX-th century, based on Psalm 91 (Greek number: Psalm 90) , is known as the Psalm of Protection. As a religious song, this Psalm is commonly invoked in times of hardship. The author of this psalm is unknown. Though the author of this Psalm is unknown and no author is mentioned in the Hebrew text of this Psalm, the Greek Septuagint translation of the Old Testament attributes the Psalm to David
———–
This chant is performed by CIRMA/ Ensemble Organum lead by Mr. Marcel Pérès
Website: https://organumcirma.com/
———-
Chant Text:
Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur. Dicet Domino: Susceptor meus es, et refugium meum, Deus meus: sperabo in eum. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis eius sperabis. Scuto circumdabit te veritas eius: non timebis a timore nocturno. A sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: tibi autem non appropinquabit. Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Quoniam in me speravit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Invocabit me, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione. Eripiam eum, et glorificabo eum: longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum.

source

Write a comment

Verified by MonsterInsights